|
|
||
|
(519) SOUS LE RÈGNE DE CHARLES VI. 279
et aliter de .eo honoretur dicta domus paterna, prout Geri poterit et debebit.
Item, lego et do no domino Alziaco, presbytère Salvii, meo consan-guineo, duos nobiles de navi, et quod teneatur orare pro anima mea et parentum meorum.
Item, pro una modica pitancia, die qua decedam et tradetur corpus meum ecclesiastice sepulture, pro meis servitoribus in domo mea volo expendi illud quod videbitur meis executoribus intra scriptis, videlicet, duos francos vel circiter.
Item, lego et dono magni honoris viro, domino meo specialissimo, domino Guillermo de Gaudiaco, decano Sancti Germani Autissiodo-rensis, Summam, quia ipse nullam habet, ut credo.
Item, lego mee ancille, ultra ea que sibi debeo de suo salario, vi-ginti solidos Parisiensium.
Item, lego cuilibet clericorum meorum, ultra ea que eis debeo, sexaginta solidos Parisiensium, et quod teneantur Deum deprecare pro anima mea.
Item, lego cuilibet executorum meorum infra scriptorum quatuor francos, vel plus, vel minus, sicut eis videbitur juxta laborem quem habebunt, et casu quo laborabunt pro execucione hujusmodi mei testament! perficienda et non aliter; et quod piaceat eis, vel ipsorum duobus vel pluribus, onus suscipere execucionis hujusmodi mei testa-menti et ultime voluntatis, et quod, si eis videtur et non aliter, execu-cionem hujusmodi.mei testamenti possint submittere honorabili curie Parlamenti.
In omnibus vero abis bonis meis, quecunque sint et ubicunque sint, facio, nomino et instituo heredes meos universales equis porcio-nibus, videlicet, Katherinam, fîliam meam, et Anthonium, fiiiiun meum, acAgnetem, fîliam meam tercio genitam. Sed quia Katherin a est primogenita et primo maritanda, lego et dono sibi, ultra dictam institucionem et jus ex hiis sibi compétens, centum libras Turonen-sium. Et si contingat dictam Katherinam mori quandocunque ante pu-bertatem, vel post sine liberis ex legitimo matrimonio procreatis, sibi
|
||
|
|
||